monumenta.ch > Plinius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 94
{XLIX} Navigeram similitudinem et aliam in Propontide visam sibi prodidit Mucianus: concham esse acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc condi nauplium, animal saepiae simile, ludendi societate sola. duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet, easdem in usum gubernaculi porrigi pandique buccarum sinus aurae. huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam descendere in duo sensu carentia, nisi forte tristi - id etenim constat - omine navigantium humana calamitas in causa est.